Discordia inter Scipionem Africanum et quaestor suum ingravescit !

Imperator Scipio Africanus, Asdrubalis victor, cum quaestore suo , M. Porcio Catone, pugnat. Nunc Cato Romam rediit et consulis vitam reprehendere incipit.

Quaestor M. Porcius Cato semper discordias cum consule P. Cornelio Scipione habebat, qui Asdrubalem vicit et qui Carthaginis Novae oppidum cepit. Nunc vero, discordia ingravescit. Nam, Scipione relicto, Cato Romam rediit et Scipionem insultare coepit. Discordiae causa eorum cupiditates dissimiles erant. Scipio enim culturam Graeciam malebat, sed Cato culturam Romanam malebat.

Comitia centuriata Scipionem consulem legerunt et is hostem premere coepit. Sed haec discordia cum quaestore suo Poenos delectavit, qui crediderunt Scipionem bellum propter Catonis verba vincere dubitare. Hannibal enim militibus Carthaginiensibus dixit:
“Discordia inter Scipionem Catonemque maxima est, nunc Scipio quaestoris sui verbis vincitur! Romani bellum perdituri sunt!”

Sed Scipio haec verba ignoravit et convienti nostro dixit:
“Non perdam, nec propter Catonem, nec propter Hannibalem, nam dei nobis adsunt! Pro patria mea cum Hannibale pugnabo et Cato patriae non prodest consulem reprehendendo! Si enim pro patria mea perire debebo, id faciam!”

Nunc, lector, statue cui magis credere possis !